Ut supra favillam ferventem
Volumen fumat crematurque
Et ignis occultus et obtusus
Verba versusque devorat,
Sic vita mea triste sine flamma comburitur
Et cotidie fumo discedit...
(Как над горячею золой
Дымится свиток и сгорает
И огнь сокрытый и глухой
Слова и мысли пожирает,
Так грустно тлится жизнь моя
И с каждым днем уходит дымом...
-- Тютчев)
Versibus vertere nequeo. Tiutchev non amo, Andreas Candidus (qui et Belyi), quem lego, amabat. "Ignis occultus obtususque" valde mihi placuit, "triste" minime. Nihil tristis in his rebus video. Dicam "minaciter", "грозно", vel inevitabiliter, inexplacabiliter etc.
Volumen autem descriptum sine dubio diarium est, "lytdybr"...
August 17 2005, 15:38:57 UTC 6 years ago
Sine dubio!
Cum scribimus aluquid, in quo a prosa vitae cotidianae ad stilum poeticum transimus, hoc saepe lytdybr est. Propterea puto “triste” indecenter dictum videri, i.e. prosale modo.«Transi, transilias, precor,
Qualicumque modo transpete, travola,
Sic ut te eripias tamen,
Ceu funda vehemens excutitur globus
Vel quae praecipitat polo
Stella. I nunc, reperi non bene perdita».
Semper talia mussitas,
Dum quaeris tabulas sive novaculam.
(Перешагни, перескачи,
Перелети, пере- что хочешь –
Но вырвись – камнем из пращи,
Звездой, сорвавшейся в ночи,
Сам затерял, теперь ищи..
Бог знаешь что себе бормочешь,
Ища пенсне или ключи)
August 17 2005, 17:48:57 UTC 6 years ago
Re: Sine dubio!
Spero Zelchenko diarium suum destruxisse ut articulum nobis promissum citius scriberet :)August 17 2005, 19:20:09 UTC 6 years ago
ut Ruthenice dicimus
"estne allusio?"August 17 2005, 19:54:36 UTC 6 years ago
Re: ut Ruthenice dicimus
Nulla allusio, potes diarium non annihilare :) Zelchenko mihi proverbium Ruthenum misit: dies aestivus totum annum alit (летний день год кормит) - de agricolis proverbium est, sed nobis, qui non solum docere, sed etiam quidquid doctum aliquando scribere volunt, quam maxime idoneum. Nunc sine mora ibo http://www.turnofftheinternet.com et hunc morbum exstirpabo.August 17 2005, 23:04:18 UTC 6 years ago
p.s.
nolo 'de prosa ad sublime transire". Mala est ratio scribendi. Volo haec duo inter se non distingui.August 18 2005, 07:47:40 UTC 6 years ago
Re: p.s.
Hoc non sit lytdybr sensu stricto, sed phantasmagoria:)August 18 2005, 09:49:05 UTC 6 years ago
Re: p.s.
quam severa es :(August 18 2005, 12:20:59 UTC 6 years ago
Re: p.s.
Nullo modo! ego saltem diarios phantasmagoricos scripsissem, si scripsissem.(Cum de transitionibus locuta sim, ideas quasi platonicas non videbam, sed compositionem lytdybri et rerum consecutionem).
August 18 2005, 13:38:47 UTC 6 years ago
de consecutione
non rerum, sed temporum. Si "videbam" - "loquerer" vel "locuta essem", et cur "scripsissem", non "scriberem"... Ignoscas.Phantasmagoria (ut mihi sensus huius vocabuli videtur) fit, cum res cotidianae sublimibus permixtae sunt, at cum non permixta, sed idem - quid est?
(non de diariis... De diario iocus erat... Exempli gratia, cum in pictura liber quidam sine titulo pictus est, conicere possumus, quid sit , Sacrane Scriptura an Index telephonicus - sic ego de volumine a Tiutshevio in comparatione combusto coniciebam: diarium eius fuit. Vel aliter: cum scribimus aliquid, vita nostra expenditur, discessit; cum scribimus diaria in reti, late discessit fumo. Potes adicere: bene olenti. Interdum. Fumaria sunt diaria. Fumarium Vivum.)
August 18 2005, 17:39:39 UTC 6 years ago
Re: de consecutione
Gratias:) Quidquid scriberem (sic!), scripturae illae minime consequentes essent…Si idem, hoc vitae mysticae descriptio videtur esse.
De fumario consentio tecum. Nunc versus Munii, Hodasevitchi amici, in mentem mihi venierunt: “alii fumus sunt, ego autem fumi umbra. Omnibus qui fumus sunt invideo” (Другие дым, я тень от дыма. Я всем завидую, кто дым). Sunt quos non etiam solitudo ad lytdybros scribendos commovit, sed dubitationes de vana existentia sua, sicut re vera fumi umbra essent. Cum scribunt autem, verba quam exactiora ad vitam eorum exprimendam exquirentes, se fumum realem vident.
(Opportune res non semper ita se habent!)
Aliquibus tamen fumariis gaudeo, quia cum incensoribus eorum, quos amicos eheu appellare non possum, concordo animo et scire vellem quid in vita eorum ageretur (potuerisne lapsus meos corrigere?).
August 18 2005, 21:17:21 UTC 6 years ago
fumus dissipetur!
Errores non fecisti. Michael Pozdnev Petropolitanus articulum misit, Tasits heri mihi argumentum enarravit. Allusio est.August 18 2005, 23:10:55 UTC 6 years ago
Deleted comment
August 22 2005, 21:30:54 UTC 6 years ago
Re: p.p.s.
scripta virorum doctorum lege et relege!repetitio est mater studiorum - omnibus non-sufflaminibus veritas utilissima!
August 22 2005, 21:18:10 UTC 6 years ago
p.p.s.
Anno non exeunte intellexi, quid "volumen" significavisset.Sufflamen non sum, sed...
August 17 2005, 17:17:21 UTC 6 years ago
August 17 2005, 17:52:06 UTC 6 years ago