?

Log in

No account? Create an account
Diarium latinum
 
[Most Recent Entries] [Calendar View] [Friends]

Below are the 20 most recent journal entries recorded in Diarium latinum's LiveJournal:

[ << Previous 20 ]
Friday, January 27th, 2017
1:09 am
[miram]
Dictum ad insignem
Bresciae in Ruthenia Alba (scatebranus i.a. hanc urbem Ulmetum nominare proposuit, tam callide quam imperspicue) bubo nuper in medio urbis cattum rapuit, quae scaena photographice impressa fuit. Postea pictor quidam jocose eam in scutum heraldicum imposuit, quasi novum insignem urbis, et omnes consultat, quem dictum sub scuto inscribat. Inter alios consilios duo in lingua latina sunt:

Nil inultum remanebit


et

Non captat muscas.


Aliae suggestiones?

16251568_1279684825403832_6460376034345184916_o
Friday, November 25th, 2016
9:07 am
[miram]
Monday, October 31st, 2016
9:51 pm
[miram]
Minutum molleque quoddam
Congratulor omnibus in hac Die Fenestrarum Salutandarum (vulgo Hello, Win!).
Wednesday, April 1st, 2015
1:06 pm
[miram]
Celebremus
Jam diem numeri E et postea diem numeri Pi celebravimus. Hodie autem dies numeri infiniti celebrandus est.

Quoniam stultorum esse numerum dixit Ecclesiastes.

(xp: miram, diarium_latinum)
Saturday, March 14th, 2015
10:52 pm
[miram]
3.14
Ecce dies pietatis adest.

xp: miram, diarium_latinum
Tuesday, February 12th, 2013
1:03 am
[miram]
Sunday, October 14th, 2012
2:59 pm
[miram]
Gaudeamus renovatus
Vita nostra Breivik est,
Nemini parcetur:
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Brevi finietur.

(xp: miram, diarium_latinum)
Monday, September 10th, 2012
2:34 am
[miram]
De LL loquenda
A puero nonnullo heri rogatus: quianam lingua latina aetate nostra loquenda sit, non tantum legenda, nisi vanitatis causa, responsui: quidquid lingua est, loquendum est, sine loquendo satis intellegi vix potest.
Sunday, February 5th, 2012
11:31 pm
[miram]
Ars vivendi
-- Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus.
-- Hic sumus, hic salta.

(xp: miram, diarium_latinum)
Monday, January 23rd, 2012
1:22 pm
[miram]
ANFF iterum
Annum novum Draconicum faustum felicemque omnibus opto, praecipue autem eis qui in rebus sinensibus studiosi sunt.
Tuesday, September 27th, 2011
5:10 pm
[miram]
Nec ipsum arbitror mundum capere
Amicus quidam mihi Moscoviae librorum viginti libras adduxit a Musaeo graeco-latino Shichalinense editorum. Modo tempus non adduxit, ut haec omnia legam.
Thursday, August 18th, 2011
6:21 pm
[miram]
Auctor diario suo spd
Heri pridie primum in vita mea fructum delibavi, cui nomen latine Persea americana est, vulgo autem avocado vocatur. Votum per hanc occasionem feci.

Heri partem secundam pelliculae cinematographicae de Harrio Potter et Reliquiis Mortis tribus in dimensionibus spectavi.

Obiter dictum, iam librum primum huius seriei illustrissimae in translatione latina ex rete extraxi et spero ut olim legam.
Tuesday, July 5th, 2011
12:35 am
[miram]
Cancer in fabula
Graecum est, non editur.
Monday, April 25th, 2011
3:18 pm
[miram]
Quoddam septimaniacale, secundum Lenardum
Dies irae, dies Lunae
Numquam venit opportune.
Wednesday, February 16th, 2011
6:06 pm
[miram]
Beati possidentes
Huius communitatis "possessor"* factus sum.

---
* Quod anglice "owner" dicitur.
Friday, October 29th, 2010
11:02 pm
[miram]
Cum latine nondum satis scio, hodie primam linguae graecae lectionem habui.
Thursday, December 17th, 2009
4:01 pm
[sentjao]
Tuesday, September 29th, 2009
3:32 pm
[miram]
Subligar demonstrandum
Communitate nostra contra imagines obscaenas munita, ipse vobis omnibus qui latinitatem colunt subligar meum latinissimum demonstrare tamen velim.

Videte:Collapse )
Friday, September 11th, 2009
10:25 pm
[n_true]
·SALVE·MVNDE·
Salvete omnes,
Tiro sum huius gregis, sed narrare volui me quoque saepe ephemeridem meam Latine scribo nunc. Andreas (Theodisce: André), annos natus XXIV sum, et Lipsiae habito, linguisticae sinologiaeque apud Almam Matrem Lipsiensem studiens. Scribo non modo in Latine, sed etiam in linguis Esperantica, Theodisca, Anglica aliisque.

Si vultis, legitote ephemeridem meam! Et scilicet, si errata invenisti, narrate mihi!

Valete,
– Andreas M.

P.S.: Si aliqui e vobis quoque Latine scribere solent in ephemeridibus suis, forsan illos addam.

Current Mood: lazy
Thursday, August 6th, 2009
8:44 pm
[miram]
RIP


Magister optimus et carissimus, qui me linguam latinam loquendam docuit, Uladzimir Szaton, hodie sepultus est. Sit ei terra levis.

Hic de eo atque ex eum aliquid (plerumque vernacule).
[ << Previous 20 ]
About LiveJournal.com